CEREAE Icones

CEREAE Icones
CEREAE Icones
multo in usu Veterib. utpote quae optime et ad nativum vultus repraesentant, nullâ picturâ veritatem magis, quam cerâ, imitante. Unde simiarum sollertiam hôc maxime argumentô demonstrat Plinius, quod fictas cerâ icones visu distinguere, et a veris vultibus eas discernere queant, l. 8. c. 54. Vide supra in voce Cera. at nefandus ille, ad quem icunculas e cera Veneficae adhibuêre. Poeta.
Sagaque, phoeniceâ definxit numina cerâ.
Ovid. Ep. 6. Heroid. v. 91.
----- ----- simulacraque cerea finxit.
Virgilius item, Eclogâ 8. v. 80.
Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit,
Unô eôdemque igni: sic nostrô daphnis amore.
Ubi venefica ipsa sui iconem de limo, Daphnidem de cerâ fecit; ut hic instar cerae mollesceret, ipsa vero in eius amorem induresceret magnis. Imo non ad amatoria solum, sed et cum aliquem excruciare volebant, usas fuisse istiusmodi imagunculis olim, hodieque id Strigum genus, illustri exemplô de Cardin. Lotharingo Thuanus, et de Scotiae quodam Rege, Buchananus, hoc veneficii genere ad tabem adductis, docent. Vide salmas. ad Solin. p. 1088.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”